monumenta.ch > Curtius Rufus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 7, 1, 6
A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis. Eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit, sed quia primus Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus: