monumenta.ch > Concilia Carthaginensia > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Concilia Carthaginensia, Acta, p7, p3, 4
Invenimus enim etiam in Actis Apostolorum (Act. X, 48), hoc esse ab Apostolis custoditum, et salutaris fidei veritate servatum, ut cum in domo Cornelii centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore ferventes, et in Dominum toto corde credentes descendisset Spiritus sanctus, quo adimpleti variis linguis Deum benedicerent; nihilominus tamen beatum apostolum Petrum, divini praecepti atque Evangelii memorem, praecepisse ut baptizarentur iidem illi, qui iam fuerant sancto Spiritu pleni: ut nihil praetermissum videretur, quominus per omnia divini praecepti atque Evangelii legem apostolica magisteria servarent.