monumenta.ch > Concilia Carthaginensia > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Concilia Carthaginensia, Acta, p7, p3, 2
In quo multa quidem prolata atque transacta sunt: sed de eo vel maxime tibi scribendum, et cum tua gravitate ac sapientia eonferendum fuit, quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem, et ad Ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de divinae dispositionis ordinatione venientem, eos qui sunt foris extra Ecclesiam tincti, et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos atque ad Ecclesiam, quae una est, venerint, baptizari oportere; eo quod parum sit eis manum imponere ad accipiendum Spiritum sanctum, nisi accipiant et Ecclesiae Baptismum.