monumenta.ch > Cicero > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 27, 2
In ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictum est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita.