monumenta.ch > Cicero > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 3, 5
Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit? Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, boni tate in suos, iustitia in omnis? Nota sunt vobis.