monumenta.ch > Cicero > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 05, 5, 2
ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri debeat; omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodium, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam "comperisse" me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri; sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri existiment.