monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Praefatio, p10, 1
Quasdam superscriptiones psalmorum per allusionem consimilem constat spiritualiter intuendas; quia si litteram consideras, extraneum est, cum non ea invenias in psalmis quae continentur in titulis; si vero trahantur ad tropicum intellectum, nimis videntur accommodae, ut est illud ubi res gestae significantur, ut est: cum fugit a facie Absalom; ubi locus, ut est: cum esset in deserto Idumeae; ubi dies, ut est: in prima sabbati; ubi Hebraea nomina, sicut est: Idithum; ubi facta est comparatio gestorum, ut est: cum mutavit vultum suum coram Abimelech; vel specierum consimilium, ut est: pro torcularibus.