monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, 1, 2
Hac enim in cordibus nostris insidente, et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante, nec iudicium rectae discretionis acquirere, nec honestae contemplationis intuitum, nec maturitatem consilii possidere, nec vitae participes, nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac veri luminis capaces poterimus existere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus (Psal. XXX).