monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Musica, 4, 18, 2
Sint vero hae aequaliter undique perpolitae ad eosdem usus, sint eisdem aliae aequales paratae, super has intendatur nervus aequalis undique, is qui est A E F D. Si igitur diatessaron consonantiam qualis sit reperire voluero, hoc modo faciam: ab E puncto, quo nervus semisphaerium tangit, usque ad F punctum, quo rursus ab alia parte altero nervus semisphaerio iungitur, divido spatium quod est E F septem partibus, et ad partem quartam septimarum appono punctum quod est K; est igitur E K ad eam quae est K F sesquitertia.