monumenta.ch > Boethius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, p2, p1, 5
Postquam de praeteriti ac praesentis, futuri etiam temporis veritate et falsitate disseruit, nunc vim simplicis et praedicativae propositionis informat dicens quoniam simplex affirmatio unam rem de una significat, id est, de uno subiecto unum praedicat, subiectum autem illud aut nomen est, aut quod apud veteres quidem fuit innominatum, ab Aristotele vero infinitum nomen vocatum est; prius enim dictum est, quod homo nomen esset, non homo vero innominatum quidem apud antiquos, sed nunc infinitum nomen.