monumenta.ch > Boethius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, p1, p0, 19
Sed quoniam verba nominaque interpretationes sunt, oratio quoque omnis quae ex significantibus per se praedicamentis iungitur interpretatio nuncupatur, et quoniam plurimae sunt interpretationes, inter quas illa quoque est oratio, in qua verum falsumve inveniri potest, id est enuntiativa, de qua hoc in libro tractandum est, idcirco Aristoteles de communi nomine et continenti, libro titulum inscripsit.