monumenta.ch > Boethius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De syllogismo hypothetico, 1, 16
Ut ergo horum syllogismorum differentia pervideatur, spectanda prius est eorum in propositionum natura discretio; videtur enim in aliquibus propositionibus nihil differre praedicativa propositio a conditionali, nisi tantum quodam orationis modo: velut si quis ita proponat, homo animal est, id ita si rursus enuntiet, si homo est, animal est; hae propositiones orationis quodammodo diversae sunt, rem vero non videntur significasse diversam.