monumenta.ch > Boethius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De syllogismo hypothetico, 1, 14
Propositio vero omnis aut categorica est quae praedicativa dicitur, aut hypothetica quae conditionalis vocatur; praedicativa est in qua aliud praedicatur de alio, hoc modo: homo animal est, hic enim animal de homine praedicatum est; hypothetica est quae cum quadam conditione denuntiat esse aliquid si fuerit aliud, veluti cum ita dicimus: si dies est, lux est.