monumenta.ch > Boethius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, 3, 21
Nunc illud dicendum est, propter quod ista praemisimus; quandocunque enim ab illis tribus locis qui primi propositi sunt, argumenta sumuntur, id est a toto, a partibus, a nota, fit ut ipse quidem terminus ad cuius fidem quaeritur argumentum, intra quamlibet earum rerum contineatur, quae cum ad argumentum ductae fuerint, loci esse monstrantur.