monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Commentaria in Topica Ciceronis, 3, 2
Primum igitur quoniam loci omnes divisi sunt in eos qui in ipso haerent de quo quaeritur, et in eos qui extrinsecus assumerentur, videndum est quinam sint hi loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, et quid ab ipsis rebus differunt in quibus haerere dicuntur, atque illud quidem planissime expeditum est, ipsos dici terminos illos qui in quaestione versantur, horum esse alterum praedicatum, alterum vero subiectum, superior expeditio patefecit.