monumenta.ch > Boethius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De differentiis topicis, 4, 16
Quae cum ita sint, omnis earum differentia, vel in materia, vel in usu, vel in fine est constituta: in materia, quia thesis atque hypothesis materia quidem utrisque subiecta est; in usibus, quod haec interrogatione, illa perpetua oratione disceptat, vel quod haec integris syllogismis, illa vero enthymematibus gaudet; in fine vero, quod haec persuadere iudici, illa quod vult ab adversario extorquere conatur.