monumenta.ch > Boethius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De differentiis topicis, 2, 12
Totum igitur hoc oratio est, in qua positis quibusdam et concessis, id est duabus propositionibus quae sunt, omnis homo animal est, et omne animal substantia est, per ea ipsa quae concessa sunt, efficitur aliud aliquod, id scilicet quod est conclusio, omnis igitur homo substantia est.