monumenta.ch > Boethius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 11
Quod si res impossibiles sunt, propositiones quae illas res demonstrant, impossibiles nominantur, sin vero res contingenter sunt venientes atque abeuntes, quae illas prodit, contingens propositio nuncupatur. Quoniam autem temporum alia sunt futura, alia praesentia, alia vero praeterita, res quoque subiectae temporibus, his quoque temporum diversitatibus variae sunt.