monumenta.ch > Boethius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, 1, 4
Sunt autem conditionales propositiones huiusmodi, si dies est, lux est, quas Graeci hypotheticas vocant. Conditionales autem dicuntur, quod talis quaedam conditio proponitur ut dicatur, si hoc est, illud est, et illas quidem quas categoricas Graeci nominant, Latine praedicativas dicere possumus. Nam si κατηγορία praedicamentum est, cur non quoque κατηγορικαί propositiones praedicativae dicantur?