monumenta.ch > Boethius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, 1, 7
Propositio namque quae est quidam homo ambulat, si plures ambulant, necesse est ut vera sit. Si autem plures ambulent, ut Socrates ambulet non est necesse. Possunt enim plures ambulare, et Socrates non ambulare. Sed cum plures ambulant, quidam homo ambulat, hoc autem ideo evenit. Quia quod dicimus, quidam homo ambulat, particularitatem iungimus universalitati, id est homini, et si qui sub ipsa universalitate sunt, id est sub homine ambulantes sunt, eam quae dicit quidam homo ambulat veram esse necesse est.