monumenta.ch > Boethius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, 1, 3
Nunc vero quoniam ab Aristotele supra monstratum est, in futuro contingentium propositionum veritatem et falsitatem non stabili neque definita ratione esse divisam, et quidquid supra latissima disputatione complexa est, nunc eius haec intentio est, ut categoricarum propositionum numerum tradat, quaecunque cum diffinito vel infinito nomine simpliciter fiunt.