monumenta.ch > Boethius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, 1, 1
Sextus hic liber longae commentationi terminum ponit, quae quodam magno labore constiterit ac temporis mora. Nam et plurimorum sunt in unum coacervatae sententiae, et duorum ferme annorum spatium continuo commentandi sudore consumpsimus. Neque ego arbitror quibusdam sinistre interpretantibus gloriose factum videri, ut quod dici breviter posset, id nos ostentatione doctrinae, non ad lectorum scientiam potius quam prolixitate ad fastidium tenderemus.