monumenta.ch > Boethius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, 1, 9
Est autem per se quidem proprium, quod ad omnia assignatur, et ab omni separat (quemadmodum hominis animal mortale disciplinae susceptivum); ad aliud autem, quod non ab omni, sed ab aliquo statuto determinat (ut virtutis ad disciplinam, quoniam illa quidem in pluribus, haec in rationali solo, et in habentibus rationem nata est fieri); semper autem, quod secundum omne tempus verificatur, et nunquam relinquitur (quemadmodum animalis ex anima et corpore compositum esse); aliquando vero, quod secundum aliquod tempus verificatur, et non ex necessitate semper consequitur, ut alicuius hominis, ambulare in foro.