monumenta.ch > Boethius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, 1, 2
Primum autem determinetur quod considerationem facimus non de plurimum distantibus, et magnam ad invicem differentiam habentibus (nullus enim dubitat utrum felicitas, an divitiae expetibiliores), sed de iis quae propinqua sunt, et de quibus dubitamus utro oporteat apponere magis eo quod nullam videmus alterius ad alterum praeeminentiam? Manifestum igitur in his quod ostensa una praeeminentia, vel pluribus, constituetur intelligentia, quod id eligibilius est quod eorum est praeeminens.