monumenta.ch > Boethius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Boethius, De Arithmetica, 1, 1, 6
Illam vero, quae ad aliquid, musici modulaminis temperamenta pernoscunt. Immobilis vero magnitudinis, geometrica notitiam pollicetur. Mobilis scientiam, astronomicae disciplinae peritia vindicavit. Quibus quatuor partibus si careat inquisitor, verum invenire non possit, ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est.