monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 69, 6
Nunc autem quia ante consummatum tempus persecutionis illius dies iudicii non veniat, scire omnibus licet. Post quantum vero tempus consummatae eiusdem persecutionis venturus sit, nemini prorsus scire conceditur. Denique Daniel propheta, qui regnum Antichristi M, CCXC diebus futurum describit, ita concludit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies M, CCCXXXV. Quod Hieronymus ita exponit: 'Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra M, CCXC dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus.