monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 64, 7
Vel si utramque eius conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere, quod crescens ad oculos humanos lumen lunae virtutum gratiam, quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Iesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines.