monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 63, 5
Salva enim subtiliore discussione, possumus intelligere quod mystica paschae solennia singuli nostrum in die baptismatis egerint, spiritualem videlicet exterminatorem signo preciosi sanguinis evadendo, spirituales transeundo tenebras, toto autem vitae proficientes tempore, quod deinceps in hac peregrinatione gerimus, septem dies azymorum celebremus, quibus, sicut Apostolus edocet, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulari debemus.