monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 47, 2
Qui in primo suo circulo quingentesimum tricesimum secundum dominicae Incarnationis annum in capite ponendo, manifeste docuit secundum sui circuli annum ipsum esse quo eiusdem sacrosanctae Incarnationis mysterium coepit. Quia enim lunaris circulus decennovenalis est, solaris autem XX et VIII conficitur annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa DXXX et II colligitur annorum.