monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 45, 3
Unde fit ut ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem lunaris anni sint quaerenda primordia. Ipsa autem luna decima quarta, cum primum XII Calendas Aprilis, cum novissime XIV Calendas Maias occurrendo, diem festi paschalis ad XI Calendas Aprilis, usque in VII Calendas Maias faciat inquirendum. Embolismorum autem, sicut Dionysius ait, ista ratio probatur existere, quod annorum communium videtur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim solis annuum cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen eius perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet.