monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 41, 4
Nam et ideo maxime lunae quadrantem dandum monemus, ne maior solito in Calendas Martias existendo, ratum paschalis observantiae cursum recto a tramite deflectat. Quibus autem quantisve temporum particulis idem lunae quadrans accrescat, maiore quaesitu indiget; namque cum ipso quadrante etiam crebra embolismorum interruptio, et saltus quoque ratio, ne tota discursus lunaris mensura ad purum dignosci queat, obsistit.