monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 28, 5
Sed et lapis selenites in Perside potentiae lunaris effectum mirifice demonstrat, qui lunae continens imaginem, fulgore candido niveoque translucet, atque iuxta cursum astri ipsius vel augeri diebus singulis perhibetur, vel minui. His consentanea Basilius Caesareae Cappadociae reverendissimus antistes in sexto Hexameron libro scribit, dicens: 'Opinor autem quod et animalibus creandis, caeterisque omnibus quae terra producit, non parva confertur ex lunae mutatione formatio; modo enim laxiora eorum corpora videntur et vacua, cum senescit; modo integra et repleta, cum crescit, quoniam humorem quemdam cum calore permixtum interius his latenter infundit.