monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 28, 3
De arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio compererunt.' Haec beati Ambrosii verba etiam architectorum omnium ars et quotidianus usus adfirmat, qui observandum praecipue docent ut a quinta decima luna usque ad vicesimam et secundam arbores praecidantur, ex quibus vel liburnae texendae, vel publica quaeque sunt opera facienda.