monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 27, 3
Certior ex utroque vastitas solis aperitur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari immensum esse, qui arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus iaciat intervallis, tanquam toto spatio medius.' Et paulo post: 'Certum est, inquit, solis defectum, non nisi novissima, primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena semperque citra quam proxime fuerit; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statutis diebus horisque sub terra; nec tamen cum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nebulam, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi, intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est.