monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 20, 1
Praesentem sancti Evangelii lectionem tanto intentius considerare, fratres charissimi, debemus ac semper reminisci, quanto maximam nobis commendat gratiam nostri Conditoris. Ecce enim, ut audivimus, oblatam sibi ab impiis accusatoribus mulierem peccatricem, non iuxta legis praeceptum lapidare, sed ipsos accusatores primo semetipsos considerare, et sic in peccantem sententiam dare praecepit, ut ex consideratione propriae frigilitatis, qualiter aliis misereri debuissent, agnoscerent. Sed quia moris esse solet Scripturarum ut aliquando a statu temporis, aliquando a statu loci, aliquando ab utroque qualia sint post narranda significent, relaturus evangelista temperatam legis districtionem misericordia Redemptoris, praemisit quia Iesus perrexit in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum. Mons quippe Oliveti sublimitatem Dominicae pietatis et misericordiae designat, quia Graece oleos misericordia, olivetum vocatur oleon, et ipsa unctio olei fessis ac dolentibus membris solet afferre levamen. Sed et hoc quod oleum et virtute ac puritate praeeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc transcendere eique superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat, de qua scriptum est, Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius . Tempus quoque diluculi exortum eiusdem gratiae, qua, remota legis umbra, lux evangelicae veritatis erat revelanda demonstrat. Pergit ergo Iesus in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet; venit iterum diluculo in templum, ut eamdem misericordiam cum incipiente Novi Testamenti lumine fidelibus, templo videlicet suo pandendam praebendamque significet.