monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 18, 2
Filius enim hominis venturus est, in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera eius. Ubi aptissime diem extremi designat examinis, quando in potestate magna et maiestate veniet iudicaturus de mundo, qui quondam in humilitate et abiectione venerat iudicandus a mundo, quando cum iudiciaria districtione quaeret operum perfectionem ab eis quibus misericordiae largitate praerogaverit suorum gratiam munerum, quando reddens singulis secundum opera eorum, electos in regnum Patris sui perducet, reprobos autem cum diabolo in ignem reiiciet sempiternum. Et pulchre dicitur quia Filius hominis venturus est in gloria Patris sui. Filius quippe hominis in gloria Dei Patris venturus est, quia qui in hominis natura minor est Patre, ipse in divinitate unius eiusdemque est gloriae cum Patre verus homo, per omnia verus existens et Deus. Merito autem laetificat pios, merito terret contumaces, quod sequitur. Et tunc reddet unicuique secundum opera eius: quia qui nunc bona operantes pressuris malorum affliguntur iniquis, laetanti nimirum animo tempus exspectant illud, quando per iudicem iustum non solum ab iniustorum liberentur iniuriis, sed et iustitiae ac patientiae suae mercedem percipiant. Qui vero male viventes patientiam iudicis negligentiam putant, iuste sero poenitentes aeternae damnationis sententia feriuntur. Concinit huic evangelicae sententiae quod ait Psalmista: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine . Primo quippe misericordiam, ac deinde iudicium se cantara perhibet: quia nimirum Dominus, quod primo suo adventu dispositum nobis benigne contulit, hoc in secundo districtus exiget. Sed perversus quisque qui misericordiam largientis contemnit, iure iudicium discutientis Domini pertimescit. At qui gratiam misericordiae grate se meminit suscepisse, gaudens utique iudicii discrimen exspectat, ideoque libera modulatione suo iudici misericordiam et iudicium cantat. Verum quia incertum est omnibus tempus universalis iudicii, incerta singulis sui exitus hora, et poterat longa videri praesens afflictio nescientibus quando requies promissa veniret, voluit pius magister aliquibus discipulorum suorum adhuc in terra degentibus aeternae repromissionis gaudia praemonstrare: quatenus et ipsi qui vidissent, et omnes qui audire possint, levius adversa praesentia tolerarent, reducto saepius ad mentem futurae retributionis munere quod exspectarent. Unde sequitur: