monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 17, 1
Audivimus ex lectione Evangelii, fratres charissimi, benignam Redemptoris nostri gratiam, quia non solum nos misericorditer ad se sequendum vocare, sed et venientes grate suscipere, atque ad cognoscendam divinitatis suae claritatem pie consuevit provehere. Audivimus devotam discipulorum fidem, charitatem et operationem, quibus nimirum tribus vitae coelestis virtutibus tota praesentis Ecclesiae perfectio consistit, quia et sine fide impossibile est placere Deo, et fides sine operibus otiosa est; et quibuslibet quis sit praeditus virtutibus, quantalibet fide profecerit, si charitatem non habuerit, nihil illi prodest. Quod enim vocantem se Iesum Philippus non tantum ipse sequitur, verum etiam Nathanaeli sequendum praedicat, fides profecto est quae per dilectionem operatur: fides videlicet, quia in Iesum credere non distulit, quem Christum esse cognovit: opus autem dilectionis, quia quantum diligeret quem cognovit, mox sequendo patefecit; quantum etiam proximi amore flagraret, eidem evangelizando perdocuit. Ipse quoque proximus eius Nathanael quantum curae ac dilectionis erga magistrum veritatis haberet ostendit. Ad quem mox vocatus venire non tardavit, quantum eius magnitudinem fidei perfectione caperet intimavit: quem continuo Filium Dei et regem Israel, id est Christum, aperta voce confessus est. Verum quia ista breviter praelibavimus, libet ab exordio repetentes totam evangelicae lectionis seriem latius scrutando percurrere.