monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 11, 2
Tunc venit, inquit, Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Venit Filius Dei baptizari ab homine, non anxia necessitate abluendi alicuius sui peccati qui peccatum non fecit ullum, nec inventus est dolus in ore eius, sed pia dispensatione abluendi omnis nostri contagionem peccati, qui in multis offendimus omnes, et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Venit baptizari in aquis ipsarum conditor aquarum ut nobis qui in iniquitatibus concepti, et in delictis sumus generati, secundae nativitatis, quae per aquam et spiritum celebratur, appetendum insinuaret mysterium. Dignatus est lavari aquis Iordanicis, qui erat mundus a sordibus cunctis, ut ad diluendas nostrorum sordes scelerum omnium fluenta sanctificaret aquarum. Sed quia humillimam Domini dispensationem ex lectione evangelica cognovimus, etiam servi humillimam obeditionem sollicita intentione videamus. Sequitur: