monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 5, 3
Ioseph autem vir eius cum esset vir iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Videns Ioseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat a nullo viro fuisse attactam, cum esset iustus et iuste omnia vellet agere, optimum duxit ut neque hoc aliis proderet, neque ipse eam acciperet uxorem, sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione eam sponsae manere pateretur ut erat: nam et in Isaia legerat virginem de domo David concepturam et parituram Dominum, de qua etiam domo noverat genus duxisse Mariam, atque ideo non discredebat in ea prophetiam hanc fuisse complendam; sed si eam occulte dimitteret, neque acciperet coniugem, et illa sponsa pareret, nimirum perpauci essent qui eam virginem et non potius autumarent esse meretricem. Unde consilium Ioseph repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae famam, ipse eam, celebrato nuptiarum convivio, coniugem acciperet, sed castam perpetuo custodiret. Maluit namque Dominus aliquos modum suae generationis ignorare, quam suae castitatem infamare genitricis. Nam sequitur: