monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 5, 2
Cum esset, inquit, desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quo haec ordine, vel qua in civitate sit celebrata conceptio, Lucas evangelista sufficienter exponit; quod quia vestrae sanctitati constat esse notissimum, dicendum paucis de his quae Matthaeus scribit, notandumque in primis in eo verbo quod ait: Antequam convenirent, verbo conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum quae praecedere solent tempus insinuatum, quando ea quae prius sponsata fuerat, esse coniux incipit. Ergo antequam convenirent dicit, antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Si quidem memorato ordine postea convenerunt, quando Ioseph ad praeceptum angeli accepit coniugem suam, sed non concumbebant, quia sequitur, Et non cognoscebat eam. Inventa est autem in utero habens a nullo alio quam Ioseph, qui licentia maritali futurae uxoris pene omnia noverat, ideoque tumentem eius uterum mox curioso deprehendit intuitu. Sequitur: