monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 4, 1
Redemptoris nostri praecursor, testimonium de ipso perhibens, certitudinem humanitatis eius pariter et divinitatis aeternitatem manifesta voce pronuntiat. Clamat enim dicens, sicut modo cum Evangelium legeretur vestra fraternitas audivit: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. In eo namque quod ait, qui post me venturus est, ordinem humanae dispensationis qua post eum natus, post eum etiam praedicaturus, baptizaturus, signa facturus et mortem erat passurus, insinuat. In eo vero quod subiungit, Ante me factus est, sublimitatem eiusdem humanitatis, quae caeteris omnibus creaturis erat merito praeferenda, designat. Quod enim ait, Ante me, non ad ordinem temporis, sed ad distantiam pertinet dignitatis, iuxta quod de Ioseph filiis, benedicente Iacob, scriptum est: Constituitque Ephraim ante Manassem , ubi recte potuit dicere: Manasses, qui post me venit, ante me factus est. Id est, qui post me natus est, potentia regni me antecessit. Quamobrem Ioannes de Domino, Qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est: id est, qui post me ad praedicandum venturus est, culmine me regni et sacerdotii perennis antecellit. Quare autem is qui post eum venturus erat, eum dignitate antecelleret, aperuit cum subiungit, Quia prior me erat, id est, quia aeternus ante saecula Deus erat, propterea me, licet posterior natus, gloria maiestatis etiam in assumpta humanitate praeibit. Exposito autem evangelista praecursoris Domini testimonio quod de illo perhibuerat, reddit statim suae assertionis, quod coeperat illi dare, testimonium. Nam sequitur: