monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 2, 1
Lectio quam audivimus sancti Evangelii, et redemptionis nostrae nobis semper veneranda primordia praedicat, et salutaria semper imitandae humilitatis remedia commendat. Nam quia peste superbiae attactum genus humanum perierat, decebat ut medicamentum humilitatis quo sanaretur, prima mox incipientis salutis tempora praetenderent. Et quia per temeritatem seductae mulieris mors in mundum introierat, congruum fuit ut in indicium vitae revertentis mulieres se devotae humilitatis invicem ac pietatis praevenirent obsequiis. Prior ergo nobis beata Dei genitrix ad sublimitatem patriae coelestis iter ostendit humilitatis, non minus religionis, quam castitatis exemplo venerabilis. Siquidem gloria virginei et intemerati corporis qualis sit vita supernae civitatis, ad quam suspiramus, insinuat, ubi neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelis, ac virtutem mentis eximiam, qua ad hanc pertingere debeamus, indicat. Namque sicut praecedente sancti Evangelii lectione cognovimus, postquam angelica visione et allocutione meruit sublimari, postquam se coelesti onustandam partu didicit, nequaquam se de donis coelestibus quasi a se haec essent extulit: sed ut magis magisque donis esset apta divinis, in custodia humilitatis gressum mentis fixit, ita evangelizanti sibi archangelo respondens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ut vero ex hodierna lectione audivimus, eamdem, quam angelo exhibuerat humilitatem, hominibus quoque curavit exhihere, et quod maioris est virtutis, hoc etiam minoribus. Quis enim nesciat virginem Deo consecratam, muliere Deo dedita gradum habere potiorem? Quis dubitet matrem regis aeterni iure matri militis praeferendam? Attamen ipsa, memor Scripturae praecipientis, Quanto magnus es, te in omnibus humilia : mox, ut angelus qui loquebatur ei ad coelestia rediit, surgit ac montana conscendit, gestansque in utero Deum servorum Dei habitacula petit, ac requirit alloquia. Et apte post visionem angeli in montana subiit, quae, gustata suavitate supernorum civium, humilitatis gressibus ad virtutum alta se transtulit. Intrat ergo domum Zachariae atque Elizabeth, quam servum ac praecursorem Domini parituram noverat, salutat, non quasi dubia de oraculo quod acceperat, sed ut congratulatura de dono, quod conservam accepisse didicerat: non ut verbum angeli mulieris attestatione probaret, sed ut mulieri provectae aetatis virgo iuvencula ministerium sedula impenderet.