monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 1, 1
Exordium nostrae redemptionis, fratres charissimi, hodierna nobis sancti Evangelii lectio commendat, quae angelum a Deo de coelis missum narrat ad Virginem, ut novam in carne nativitatem Filii Dei praedicaret, per quam nos, abiecta vetustate noxia, renovari atque inter Filios Dei computari possimus. Ut ergo ad promissae salutis mereamur dona pertingere, primordia eius intenta curemus aure percipere.