monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 3, 65, 1
Quia propitia divinitate, fratres charissimi, solemnia dedicationis ecclesiae celebramus, debemus ipsi congruere solemnitati quam colimus, ut sicut, ornatis studiosius eiusdem ecclesiae parietibus, pluribus accensis luminaribus, amplificato numero lectionum, addita psalmorum melodia, laetis noctem vigiliis ex more transegimus, ita etiam penetralia cordium nostrorum semper necessariis bonorum operum decoremus ornatibus. Semper in nobis flamma divinae pariter et fraternae charitatis augescat, semper in sanctuario pectoris nostri coelestium memoria praeceptorum, et angelicae modulationis dulcedo sancta resonet. Hi sunt enim fructus bonae arboris, hic boni thesaurus cordis, haec fundamenta sapientis architecti, quae nobis hodierna sancti Evangelii lectio commendat, nos non formam solummodo, sed virtutem potius habere pietatis. Quod etiam mystica veteris instrumenti nobis historia diligenter insinuat, quando vel Moyses tabernaculum, vel templum Domino Salomon, in sanctae Ecclesiae typum condidit. Utraque enim domus firmiter fundata esse refertur: tabernaculum quidem, quia compactos de tabulis habebat parietes, super bases argenteas, templum autem super lapides quadros suppositos. Ligna quoque erant imputribilia, e quibus et tabernaculum omne factum, et templum intus ornatum, ac desuper tectum fulgebat. Aurum etiam de thesauro bono optimum proferebatur, de quo et tabernaculi parietes intus et foris vestiti, et templi non tantum parietes, verum etiam laquearia, trabes, ostia, postes et pavimenta erant cooperta. Sed et vasa et utensilia domus utriusque cuncta pene aurea, neque haec nisi de auro purissimo fieri licebat. Fructus etiam arborum qui in domum Domini offerebantur, purissimi et exquisiti esse iubebantur, hoc est vitis, olivae, thuris, myrrhae, vel stactis, et caeterarum huiusmodi. Quae videlicet cuncta spiritualiter intellecta, veram nostrae fidei et operationis sinceritatem denuntiant. Domus namque utraque, ut diximus, universalis Ecclesiae figuram praemonstrat. Neque incongruum quis arbitretur quod duae sunt domus Domini in mysterio factae, cum unam Christi domum esse ecclesiam nullus fidelis ambigat. Duae etenim sunt conditae domus ob significationem utriusque populi, in eamdem fidem venturi, Iudaei, scilicet, et gentilis. Unde bene tabernaculum sola plebs Hebraea condidit in eremo, templi autem structuram proselyti, id est, advenae de gentibus quotquot in populo Israel tunc inveniri poterant, devota fide compleverunt. Sed et rex potentissimus Tyri conductus a Salomone, commodatis artificibus et lignis gratantissime iuvit, quia nimirum ante incarnationem dominicam notus tantum in Iudaea erat Deus. At postquam ille in ea qua natus et passus est carne, resuscitatus a mortuis, et exaltatus est super coelos Deus, continuo super omnem terram nominis eius gloria refulsit, orbisque universus ad aedificationem domus illius, accepta ab eo promissione donorum coelestium, gaudens accurrit. Quid ergo ipse Conditor et Redemptor noster de constructione suae domus, qua nos sumus, in ea quae nobis modo recitata est lectione sancti Evangelii dicat, audiamus.