monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 22, 1
Legimus, Apostolo dicente: Quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius. Qui et iterum inaestimabilem eiusdem gratiae magnitudinem commendans, ait: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia ; quia nimirum quanto graviorem Dominus in electis suis peccatorum languorem curavit, tanto ampliorem cunctis gratiae medentis potentiam monstravit. Unde et ex lectione evangelica audivimus quia sedentem in telonio Matthaeum, ac temporalibus curis intentum, repente miseratus Dominus vocavit, et de publicano iustum, de telonario discipulum fecit: quem etiam proficientibus eiusdem gratiae incrementis, de communi discipulorum numero ad apotolatus gradum promovit, nec solum praedicandi, verum etiam scribendi Evangelium illi ministerium commisit, ut qui curam terrestrium omiserat negotiorum, coelestium talentorum dispensator esse inciperet. Quod ob id utique providentia superna fieri disposuit, ut nullum enormitas peccatorum suorum, nullum numerositas scelerum, a speranda venia revocaret, cum hunc tantis mundi nexibus absolutum, tam coelestem factum conspiceret, ut, communicato cum angelicis spiritibus vocabulo, evangelista nominaretur et esset.