monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 9, 1
Ascensurus in coelum Dominus primo discipulos de mysterio suae fidei diligenter instruere curavit, ut tanto certius hanc mundo praedicarent, quanto eam et ab ipso veritatis ore percepissent, et prophetarum ore iamdudum praesignatam fuisse cognoscerent. Apparens enim post resurrectionis triumphum, iuxta hoc quod modo, cum Evangelium legeretur, audivimus: Haec sunt, inquit, verba quae locutus sum ad vos cum essem vobiscum, id est, cum simile vobis adhuc corpus corruptibile ac mortale gestarem, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Impleta in se dicit sacramenta quae Moyses, prophetae et psalmista praedicaverunt: unde liquido patet quia una est Ecclesia in omnibus sanctis eius, eadem fides electorum omnium, praecedentium videlicet et subsequentium carnalem eius adventum, quia nimirum sicut nos per fidem transactae incarnationis, passionis ac resurrectionis illius salvamur, ita et illi futuram ipsam incarnationem, passionem ac resurrectionem certissime credentes, per eumdem vitae auctorem salvari sperabant: quod bene duo viri illi qui botrum de terra repromissionis ad populum in deserto exspectantem in vecte portabant, insinuant . Botrus quippe vecti impositus Dominus est in cruce exaltatus, qui dicit: Ego sum vitis vera . Et alibi poculum vini discipulis porrigens: Hic est calix, inquit, novum testamentum in meo sanguine, quod pro vobis fundetur . De quo et Ecclesia: Botrus Cypri, inquit, dilectus meus mihi . Portant autem botrum in vecte duo viri, per quem populo ubertatem terrae repromissionis astruant, quia praedicatores utriusque testamenti, qui gloriam patriae coelestis Domino revelante didicerunt, iidem passionis illius arcanum populis intimare non cessant, quo per hoc coniici possit quanta fidelibus praemia sit daturus in coelis, qui pro illorum salute Filium suum unigenitum passurum misit ad terras. Quod autem duo portantes botrum similiter quidem eum portare, sed non similiter valebant intueri, hoc nimirum significat, quod Salvator ipse discipulis suae visionis gratia glorificatis ait: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt . Vel certe illud quod unum eumdemque Dominicae crucis triumphum prius prophetae et Moyses quam apostoli noverant et praedicabant; sed prophetae aliquoties hoc figuratis velatisque sermonibus; apostoli autem apostolorumque successores, patefacta luce Evangelii, semper aperte praedicabant, ita ut nunc omnis populus Christianus scire et confiteri debeat fidem quam eo tempore pauci admodum et perfectiores quique noverant, quamvis omnis populus etiam tunc eiusdem mysteria fidei in legalibus ceraemoniis typice portaret; unde hic dicitur quia Dominus, consummatis incarnationis suae sacramentis, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Aperuit discipulis sensum, ut ea quae obscure prophetae dixerunt, ipsi palam intelligere, atque intelligenda credentibus tradere possent. Aperuit illis sensum ut intelligerent, quia quaecunque ille in carne gessit vel docuit, haec eadem eum prophetae acturum docturumque esse praedixerant.