monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 7, 1
Potest movere infirmos auditores quomodo in capite lectionis huius evangelicae discipulis Salvator promittat: Amen, amen, dico vobis, si quid, inquiens, petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, cum non solum nostri similes multa quae Patrem in Christi nomine videntur petere non accipiant, verum etiam ipse apostolus Paulus tertio Dominum rogaverit, ut a se angelus Satanae, a quo tribulabatur, abscederet, nec impetrare potuerit. Sed huius motio quaestionis antiqua iam Patrum explanatione reserata est, qui veraciter intellexerunt illos solum in nomine Salvatoris petere, qui ea quae ad salutem perpetuam pertinent petunt; ideoque apostolum non in nomine Salvatoris petisse aiunt, ut tentatione careret, quam ob custodiam humilitatis acceperat, quia si hac caruisset, salvus esse non posset, ipso affirmante cum ait: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet . Quotiescunque ergo petentes non exaudimur, ideo fit, quia vel contra auxilium nostrae salutis petimus, ac propterea a misericorde Patre beneficii gratia nobis quod inepte petimus negatur, quod eidem apostolo Paulo contigisse probatur, cui ter petenti responsum est: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur; vel utilia quidem, et quae ad veram salutem respiciant petimus, sed ipsi male vivendo auditum a nobis iusti Iudicis avertimus, incidentes in illud Salomonis: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis; vel dum pro peccantibus quibusdam, ut resipiscant, oramus, et si salubriter petimus, atque ex nostro merito digni sumus auditu, ipsorum tamen perversitas ne impetremus obsistit. Fit etiam aliquando ut salutaria prorsus et precibus sollicitis, et devotis quaeramus actionibus, nec tamen statim obtineamus quae petimus, sed in futurum petitionis nostrae differatur effectus, sicut cum genibus flexis quotidie rogamus Patrem, dicentes: Adveniat regnum tuum, idem tamen regnum non mox oratione finita, sed tempore congruo sumus accepturi. Quod pia provisione nostri Conditoris constat actitari, ut, videlicet, desideria nostrae devotionis dilatione crescant, et incremento quotidiano magis magisque provecta, tandem perfectius capiant gaudia quae requirunt. Inter quae notandum quia cum pro peccantibus oramus, et si eorum salvationem impetrare nequimus, nequaquam tamen fructu precis nostrae privamur, quia etsi illi digni non sunt salvari, nos tamen amoris quem illis impendimus mercede donabimur, sicque in tali petitione implebitur nobis illa Domini promissio, qua ait: