monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 4, 2
Una, inquit, Sabbati valde diluculo venerunt mulieres ad monumentum. Una Sabbati prima est dies post diem Sabbati, quam nunc ob reverentiam Dominicae resurrectionis Dominicam vocare solemus. Sic enim secunda Sabbati, tertia Sabbati, et caeteri ex ordine dies in Scriptura sacra nomen a numero sortiuntur. Idipsum autem significat, ubi una Sabbatorum legitur, unam, videlicet, sive primam diem post Sabbatorum, hoc est, requietionum diem ostendens. Quod autem mulieres Dominum quaesiturae valde diluculo venerunt ad monumentum, magnam sui amoris erga illum devotionem demonstrant, ad cuius obsequium mox ut noctis umbra discessit, ut luce apparente facultas eundi dabatur, festinare contendunt. Sed et nobis typicum praebent exemplum, ut si Dominum invenire, si angelorum desideramus praesentia confortari, abiiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Decet autem nos sicut operum bonorum luce fulgidos, ita etiam spiritualium orationum gratia refertos quaerere Dominum. Unde bene mulieres quae ad monumentum venerunt, aromata quae paraverant secum portasse referuntur. Aromata etenim nostrarum voces sunt orationum, quibus de sideria cordis nostri Domino commendamus, attestante apostolo Ioanne, qui mundissima sanctorum praecordia mystice describens, habebant, inquit, phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum . Quae enim Graece aromata, Latine odoramenta vocantur. Diluculo igitur aromata ad monumentum Domini ferimus, cum memores passionis ac mortis quam pro nobis suscepit, et actionum bonarum proximis foris lucem monstramus, et suavitate purae compunctionis intus in corde fervemus: quod et omnibus horis, et tunc maxime fieri oportet, cum ecclesiam oraturi ingredimur, cum appropiamus altari Dominici corporis et sanguinis mysteria sumpturi. Si enim mulieres tanta cura corpus Domini mortuum quaerebant, quanto magis nos convenit, qui eum resurrexisse a morte, qui ad coelos ascendisse, qui potentia divinae maiestatis ubique praesentem cognovimus, cum omni reverentia eius astare conspectibus, eius mysteria celebrare? Bene autem dicitur: Portantes quae paraverant aromata. Aromata namque quae ad obsequium Domini portemus prius parasse, est ad eum cor ante tempus orationis a supervacuis expurgare cogitationibus, ut in ipso tempore orandi nihil sordium mente recipere, nihil rerum labentium cogitare, nulla praeter ea quae precamur, et ipsum cui supplicamus meminisse noverimus, iuxta exemplum eius qui ait: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam Domino . Nam qui ad orandum ecclesias ingressus inter verba obsecrationis consuetudinem superfluae cogitationis ab animo repellere negligit, quasi Deum quaerens, minus parata secum aromata detulit.