monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 124, 1
Non parva quaestio est, cur apostolo Petro, quando se tertio manifestavit discipulis, dixerit Dominus, Sequere me; de apostolo autem Ioanne, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Huic quaestioni, quantum Dominus ipse donaverit, sive pertractandae, sive solvendae sermonem novissimum huius operis impendimus. Cum ergo praenuntiasset Dominus Petro, qua morte clarificaturus esset Deum, dicit ei: Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus, sequentem: qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: Domine, hic autem quid? Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus, Non moritur; sed, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Ecce quousque in hoc Evangelio extenditur quaestio, quae sua profunditate non mediocriter mentem scrutantis exercet. Cur enim dicitur Petro, Sequere me, nec dicitur caeteris qui simul aderant? Et profecto eum sicut magistrum discipuli sequebantur. Sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro christiana veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat in illis septem alius filius Zebedaei frater Ioannis, qui post eius ascensionem, ab Herode manifestatur occisus ? Verum aliquis dixerit, quoniam Iacobus non est crucifixus, merito dictum esse Petro, Sequere me, qui non solum mortem, sed etiam mortem crucis, sicut Christus, expertus est. Sit hoc, si nihil aliud quod sit convenientius potuerit inveniri. Cur ergo de Ioanne dictum est, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? et repetitum est, Tu me sequere; tanquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere voluit donec veniat? Quis facile aliud dictum esse credat, quam quod fratres crediderant qui tunc erant, eo quod scilicet non esset discipulus ille moriturus, sed donec Iesus veniret, ista maneret in vita? Sed hanc opinionem Ioannes ipse abstulit, non hoc dixisse Dominum aperta contradictione declarans. Cur enim subiungeret, Non dixit Iesus, Non moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat inhaereret?