monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 95, 1
Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum, Cum venerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo? Sed ne quis forte dicat hoc ad Iudaeos proprie pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret ? Numquid non arguit de iustitia, ubi ait: Pater iuste, mundus te non cognovit ? Numquid non arguit de iudicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius ? Et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte, quia Christus in Iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et in Samaria, et usque in fines terrae . Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat ipse Christus; cum clamet Apostolus, An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus ? Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat charitas in cordibus eorum , quae foras mittit timorem , quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea dixit, Ille arguet mundum: tanquam diceret, Ille diffundet in cordibus vestris charitatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis (Supra, Tract. 20); sed singillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intelligatur et Trinitas.